Ex iis qui veniunt a te, cognovi te vivere familiariter cum tuis servis: hoc decet prudentiam tuam, hoc decet eruditionem. ‘Servi sunt.’ Immo homines. ‘Servi sunt ‘ Immo contubernales. Servi sunt.’ Immo humiles amici. ‘Servi sunt.’ Immo conservi, si cogitas tantundem fortunae licere in utrosque. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare (qui existimant cum suo servo cenare (esse) turpe : quare, nisi quia superbissima consuetudo circumdedit cenanti domino turbam stantium servorum? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam officio ventris, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit. At non licet infelicibus servis movere labra, ne in hoc quidem ut loquantur,; compescitur omne murmur virgā, et ne fortuita quidem sunt excepta verberibus: tussis, sternumenta, singultus; silentium interpellatum ulla voce luitur magno malo. , Servi jejuni et muti debent stare tota nocte. Sic fit ut ei quibus non licet loqui coram domino loquantur de domino . Sed illi quibus erat sermo non tantum coram dominis sed etiam cum ipsis, quorum os non consuebatur, parati erant porrigere cervicem pro domino, (parati erant) avertere imminens periculum in caput suum; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
Deinde proverbium ejusdem arrogantiae iactatur: ‘esse tot hostes quot servos’: non habemus illos hostes sed facimus. Interim praetereo alia crudelia, inhumana, quod non tamquam hominibus sed tamquam iumentis abutimur. Cum discuibimus ad cenandum, alius deterget sputa, alius colligit reliquias temulentorum, subditus lecto. Alius scindit pretiosas aves; per pectus et clunes circumferens eruditam manum, certis ductibus, excutit frusta, infelix, qui huic uni rei vivit, ut secet altilia decenter, nisi quod miserior est qui docet hoc, voluptatis causa, quam qui discit, necessitatis causa. Alius, minister vini, ornatus in muliebrem modum,luctatur cum aetate: non potest effugere pueritiam, retrahitur, et jam ,militari habitu, glaber retritis pilis aut penitus evulsis pervigilat tota nocte, quam dividit inter ebrietatem domini ac libidinem et (est) vir in cubiculo, in convivio puer. Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum (c’est un tableau la il y a deux sens ). Adjice obsonatores quibus notitia palati dominici est subtilis, qui sciunt cuius rei sapor excitet illum, cuius (rei) aspectus delectet illum, cuius (rei) novitate possit, nauseabundus, erigi, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. Non sustinet cenare cum his et putat deminutionem maiestatis suae accedere ad eamdem mensam cum servo suo. Di melius! quot dominos habet ex istis ! Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum qui illi impegerat titulum, qui inter reicula manicipia produxerat, excludi aliis intrantibus. Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua praeco experitur vocem: et ipse illum invicem apologavit, et ipse non iudicavit (illum) dignum domo sua. Dominus Callistum vendidit: sed domino quam multa Callistus (vendidit)!
Vis tu cogitare illum quem vocas servum tuum, ortum ex isdem seminibus, frui eodem caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu potes videre illum ingenuum quam ille te servum. Variana clade multos splendidissime natos, auspicantes senatorium gradum per militiam, fortuna depressit: (fortuna) alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit. Contemne nunc hominem ejus fortunae in quam potes transire , dum contemnis.
Nolo me immittere in ingentem locum et disputare de usu servorum, in quos sumus superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi. Haec tamen est summa praecepti mei: sic cum inferiore vivas quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venit quantum tibi in servum <tuum> liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere. At ego’ inquis ‘nullum habeo dominum.’ Bona aetas est: forsitan habebis. Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua (aetate) Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes? Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.
Hoc loco acclamabit mihi tota manus delicatorum ‘nihil humilius hac re, nihil turpius’. Ego deprehendam hos eosdem osculantes manus alienorum servorum . Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? appellaverunt dominum patrem familiae , servos – quod etiam in mimis adhuc durat – familiares; instituerunt diem festum, non quo solo domini cum servis vescerentur, sed quo utique; permiserunt illis honores in domo gerere, ius dicere et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt. ‘Quid ergo? admovebo omnes servos mensae meae?’ Non magis quam omnes liberos. Erras si existimas me rejecturum (esse) quosdam quasi sordidioris operae, ut illum mulionem et illum bubulcum. Aestimo illos non ministeriis, sed moribus: sibi quisque dat mores, casus assignat ministeria. Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam ut sint (digni); si quid enim est servile in illis ex sordida conversatione, honestiorum convictus excutiet. Non est, mi Lucili, quod quaeras amicum solum in foro et in curia: si diligenter attendis, invenies et domi. Saepe bona materia cessat sine artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus est qui, empturus equum, non illum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui aestimat hominem aut ex veste aut ex condicione, vestis quae solum nobis circumdata est. ‘Servus est.’ Sed fortasse liber animo. ‘Servus est.’ Hoc illi nocēbit? Ostende quis non sit: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes (serviunt) spei, omnes timori. Dabo consularem aniculae servientem, dabo divitem ancillae, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: nulla servitus est turpior quam voluntaria. Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant quominus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem: colant (qu’ils te donnent de l’attention) potius te quam timeant.
Dicet aliquis nunc me vocare servos ad pilleum et dominos de fastigio suo dejicere, quod dixi, ‘colant potius dominum quam timeant’. ‘Ita’ inquit ‘prorsus? colant tamquam clientes, tamquam salutatores?’ Hoc qui dixerit obliviscetur id dominis parum non esse quod deo sat est. Qui colitur, et amatur: amor non potest cum timore misceri. Judico te facere rectissime quod non vis timeri a servis tuis, quod uteris verborum castigatione: verberibus muta admonentur. Non quidquid nos offendit et laedit; sed deliciae cogunt ad rabiem pervenire, ut quidquid non respondit ex voluntate evocet iram. Induimus nobis animos regum ; nam illi quoque obliti et suarum virium et imbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi acceperint iniuriam, a cuius rei periculo magnitudo fortunae illos tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent.
Diutius te morari nolo; non est enim tibi opus exhortatione. Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius sed in aliud. Vale.