Gaudeo et probo quod pertinaciter studes et , omnibus omissis, hoc unum agis ut te facias meliorem, cotidie. Nec tantum hortor ut perseveres, sed etiam rogo. Autem, illud te admoneo ne facias aliqua quae fiant notabilia, in habitu tuo aut genere vitae, more eorum qui cupiunt non proficere, sed conspici. Evita asperum cultum, intonsum caput et neglegentem barbam, odium indictum argento et cubile humi positum et quidquid aliud sequitur ambitionem, perversā viā. Ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, satis invidiosum est: quid si coepimus excerpere nos consuetudini hominum ? Intus omnia dissimilia sint, frons nostra conveniat populo. Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum in quod solidi auri caelatura descendit, sed non putemus indicium frugalitatis auro argentoque carēre (= sed non putemus carēre auro et argento (esse) aliquod indicium frugalitatis). Id agamus ut sequamur meliorem vitam quam vulgus, non ut contrariam (vitam): alioquin fugamus a nobis et avertimus (eos) quos volumus emendari; illud quoque efficimus ut velint imitari nihil nostri, dum timent ne omnia sint imitanda. Philosophia haec promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem; dissimilitudo nos separabit eā professione. Videamus ne ista per quae volumus parare admirationem sint ridicula et odiosa. Propositum nostrum est vivere secundum naturam. Hoc est contra naturam, torquere suum corpus et odisse faciles munditias, appetere squalorem et uti cibis non solum vilibus sed taetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res est luxuriae, ita (est) dementiae fugere usitatas et parabiles non magno (pretio) Philosophia exigit frugalitatem, non poenam; frugalitas potest autem esse non incompta. Hic modus placet mihi: temperetur vita inter bonos mores et publicos; omnes suspiciant vitam nostram sed agnoscant. ‘Quid ergo? faciemus eadem quae ceteri? nihil inter nos et illos intererit?’ Plurimum: qui inspexit propius sciat nos esse dissimiles vulgo; qui intraverit domum miretur nos potius quam nostram supellectilem. Magnus ille est qui utitur sic fictilibus quemadmodum argento, nec ille minor est qui sic utitur argento quemadmodum fictilibus; infirmi animi est non posse pati divitias.
Sed, ut communicem tecum lucem huius diei, inveni, apud Hecatonem nostrum, finem cupiditatum etiam proficere ad remedia timoris. ‘Desines’ inquit ‘timere, si desines sperare.’ Dices, ‘quomodo ea tam diversa pariter sunt?’ Ita est, mi Lucili: quamquam videantur dissidere, sunt conjuncta.
Quemadmodum eadem catena copulat et custodiam et militem, sic ista quae sunt tam dissimilia incedunt pariter; metus sequitur spem. Nec miror illa sic ire: utrumque est pendentis animi, utrumque (est) futuri solliciti exspectatione. Maxima autem causa utriusque est quod non aptamur ad praesentia, sed praemittimus cogitationes in longinqua; itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est. Ferae quae vident periculum fugiunt; cum effugerunt, sunt securae. nos torquemur et venturo et praeterito. Multa nostra bona nocent nobis; Nam, memoria reducit tormentum timoris, providentia anticipat; nemo est miser solum praesentibus (rebus). Vale.